Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 68.
1 | Hos secutus Eusebius sanctus exivit de terra sua, et de cognatione sua, et domestico otio peregrinationem praetulit. |
2 | Pro fide quoque exsilii dura praeoptavit atque elegit, coniuncto sibi sanctae memoriae Dionysio, qui posthabuit imperatoris amicitiam exsilio voluntario. |
3 | Itaque memorabiles viri circumdati armis, vallati exercitu, cum raperentur de Ecclesia maiore, triumphabant de imperio: quia contumelia terrestri mercabantur mentis fortitudinem, regni potentiam, quibus militaris manus armorum strepitus extorquere non potuit fidem, subegerunt bestialis animi feritatem, quae nocere sanctis nequivit. |
4 | Ira enim regis, ira leonis, ut in Proverbiis habes (Prov. XIX, 12). |