Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 67.
1 | Hinc illi processerunt viri, Elias, Elisaeus, Ioannes, Elisabeth, qui pelliceis tunicis et caprinis exuviis induti, inopes atque egentes, angustiis et doloribus afflicti, in solitudinibus errabant, inter alta et condensa montium, invia rupium, speluncarum horrida, fovearum vadosa, quorum conversatione dignus orbis terrarum non erat. |
2 | Hinc illi Daniel, Ananias, Azarias, Misael, qui in aula regia pascebantur, ieiunio alebantur tamquam in desertis, cibo aspero, potuque obvio. |
3 | Meritoque regii servuli regnis praevaluerunt, et captivitatem decusso iugo contempserunt, potestates subegerunt, elementa vicerunt, naturam ignis exstinxerunt, hebetarunt flammas, obtuderunt aciem gladii, strinxerunt leonum ora; et ubi infirmiores fieri aestimabantur, ibi fortiores reperiebantur: non refugiebant ludibria humana, quia coelestia sperabant praemia: non horrebant tenebras carceris, quibus aeterni luminis gratia refulgebat. |