monumenta.ch > Ambrosius > 64
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 63. <<<     >>> 65.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 64.

1 Diximus quid legis sit, dicamus etiam quid rationis.
2 Sed prius cognoscamus non solum hoc Apostolum de episcopo et presbytero statuisse, sed etiam Patres in concilio Nicaeni tractatus addidisse, neque clericum quemquam debere esse, qui secunda coniugia sortitus sit.
3 Quomodo enim potest consolari viduam, honorare, cohortari ad custodiendam viduitatem, servandam marito fidem, quam ipse priori coniugio non reservaverit? Aut quid interesset inter populum et sacerdotem, si iisdem astringerentur legibus? Debet praeponderare vita sacerdotis, sicut praeponderat gratia; nam qui alios praeceptis suis ligat, debet ipse legitima praecepta in se custodire.
Ambrosius HOME