monumenta.ch > Ambrosius > 63
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 62. <<<     >>> 64.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 63.

1 Quod ideo non praetermisi, quia plerique ita argumentantur unius uxoris virum dici post baptismum habitae; eo quod baptismo vitium sit ablutum, quo afferebatur impedimentum.
2 Et vitia quidem atque peccata diluuntur omnia; ut si quis contaminaverit suum corpus cum plurimis, quas nulla coniugii lege sociaverit, remittantur ei omnia: sed coniugia non resolvuntur, si quis iteraverit; culpa enim lavacro, non lex solvitur: nulla enim culpa coniugii; sed lex est.
3 Quod legis et igitur non remittitur, quasi culpa: sed tenetur, quasi lex.
4 Ideo et Apostolus legem posuit, dicens: Si quis sine crimine est, unius uxoris vir (Dist. 26, cap. Qui sine).
5 Ergo qui sine crimine est, unius uxoris vir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi: qui autem iteraverit coniugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed praerogativa exuitur sacerdotis.
Ambrosius HOME