monumenta.ch > Ambrosius > 62
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 61. <<<     >>> 63.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 62.

1 Haec posui, quae cavenda acceperim: virtutum autem magister Apostolus est, qui cum patientia redarguendos doceat contradicentes, qui unius uxoris virum (Ibid.) praecipiat esse, non quo exsortem excludat coniugii (nam hoc supra legem praecepti est), sed ut coniugali castimonia servet ablutionis suae gratiam: neque iterum ut filios in sacerdotio creare Apostolica invitetur auctoritate; habentem enim dixit filios, non facientem neque coniugium iterare.
Ambrosius HOME