Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 60.
1 | Vetus dictum est: Assuesce unus esse; ut vita tua quamdam picturam exprimat, eamdem servans semper imaginem, quam acceperit. |
2 | Quomodo potest unus esse, qui nunc iracundia inflammatur, nunc indignatione gravi exaestuat, nunc vultu excandescit, nunc pallore immutatur, per momenta varius et discolor? Sed esto, sit naturae irasci, aut plerumque causae; hominis est tamen temperare iracundiam, non leonino raptari furore, ut non norit mansuescere, clamores non serere, nec acerbare familiare iurgium; scriptum est enim: Vir iracundus effodit peccatum (Prov. XV, 18). |
3 | Non est unus duplici corde, non est unus qui se cohibere nescit in iracundia, de quo pulchre David ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). |
4 | Non iram imperat, sed indulget naturae: quam homo praevenire non potest, mitigare potest. |
5 | Ergo etsi irascimur, affectus noster motum recipiat secundum naturam, non peccatum praeter naturam. |
6 | Quis enim ferat, si ipse se gubernare nequeat, qui alios gubernandos receperit? |