monumenta.ch > Ambrosius > 59
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 58. <<<     >>> 60.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 59.

1 Quid autem illud significat, quod post defunctum Aaron non universo populo, sed soli Moysi qui est in sacerdotibus Domini, imperavit Deus ut exuviis Aaron sacerdotis filium eius indueret Eleazarum (Num. XX, 26); nisi ut cognosceremus quod sacerdos sacerdotem consecrare debeat, et ipse eum induere vestimentis, hoc est, virtutibus sacerdotalibus: ac tunc si nihil ei deesse indumentorum adverterit sacerdotalium, et apte quadrare omnia, sacris eum adhibeat altaribus? Supplicaturus enim pro populo, eligi a Domino, et probari debet a sacerdotibus; ne quid sit, quod in ipso graviter offendat, cuius officium est pro aliorum offensa intervenire.
2 Neque enim mediocris virtus sacerdotalis est, cui cavendum non solum ne gravioribus flagitiis sit affinis, sed ne minimis quidem; ut sit promptus ad misericordiam, promissum non remordeat, lapsum revocet, compatiatur dolori, mansuetudinem teneat, pietatem diligat, iram repellat vel decoquat: sit quidam lituus plebis excitandae ad devotionem, mirificandae ad tranquillitatem.
Ambrosius HOME