monumenta.ch > Ambrosius > 58
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 57. <<<     >>> 59.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 58.

1 Et ut advertamus quia in sacerdotibus divina magis quam humana operatur gratia, una ex multis, quas Moyses per Tribus acceperat et recondiderat virga Aaron floruit: atque ita divini iudicii munus spectandum in sacerdote populus advertit, ac destitit parem sibi humano iudicio vindicare gratiam, qui ante parem sibi praerogativam competere arbitrabatur.
2 Virga autem illa quid aliud ostendit, nisi quod numquam sacerdotalis marcescat gratia, et in summa humilitate habeat in suo munere commissae sibi florem potestatis, vel quia id quoque ad mysterium refertur? Nec otiose prope exitum vitae Aaron sacerdotis hoc factum putamus.
3 Declarari videtur populus senior, sacerdotalis longaevae infidelitatis vetustate cariosus, quod ultimis temporibus imitatione Ecclesiae reformatus in studia fidei et devotionis, emortuum iam tot saeculis rediviva gratia florem remittat.
Ambrosius HOME