monumenta.ch > Ambrosius > 57
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 56. <<<     >>> 58.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 57.

1 Ipsa prophetissa Maria, quae cum fratribus pede transmeaverat freta maris, quia Aethiopissae mysterium adhuc nesciens, immurmuraverat adversus fratrem Moysen, leprae maculis inhorruit; ut vix tanto esset absoluta contagio; nisi Moyses rogasset (Num. XII, 10 et seq.).
2 Quamvis ad typum Synagogae illa refertur admurmuratio, quae Aethiopissae istius, id est, Ecclesiae ex gentibus sacramentum ignorans; quoditiano immurmurat convicio, et invidet ei plebi, cuius fide etiam ipsa exuetur a perfidiae suae lepra, secundum quod legimus, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).
Ambrosius HOME