1 | Consideratis igitur, quae offensionis causae exstiterint, quod sacerdotio fungi indigni vellent, et propterea dissiderent, quod immurmurarent improbantes in sacerdotis sui electione iudicium Dei: propterea totum populum metus ingens corripuit, poenae terror involvit universos. |
2 | Obsecrantibus tamen omnibus, ne paucorum insolentia omnes perirent, designantur sceleris rei, et a totius populi corpore ducenti quinquaginta cum auctoribus suis separantur viri, immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi huius ablegantur elementis; ut nec aerem haustu, nec coelum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro. |