monumenta.ch > Ambrosius > 49
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 48. <<<     >>> 50.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 49.

1 Denique cum ab Aaron per genus ducta successio, generis magis teneret haeredes, quam iustitiae consortes; propterea ad typum illius Melchisedech, quem in veteri testamento legimus, verus Melchisedech, verus rex pacis, verus rex iustitiae venit; hoc enim habet nominis interpretatio, sine patre, sine matre, sine generationis enumeratione, neque initium dierum, neque finem vitae habens (Hebr. VII, 2, 3): quod et ad Filium Dei refertur, qui matrem in illa divina generatione nescivit, patrem in hoc virginis Mariae partu ignoravit; ex Patre solo natus ante saecula, ex Virgine sola ortus in hoc saeculo, initium dierum habere utique non potuit, qui erat in principio.
2 Quomodo autem vitae finem haberet, qui vitae auctor omnibus est? Ipse principium et finis omnium (Apoc. I, 8).
3 Sed refertur et ad exemplum, ut tamquam sine patre et sine matre sacerdos esse debeat; in quo non generis nobilitas, sed morum eligatur gratia, et virtutum praerogativa.
Ambrosius HOME