Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 47.
1 | Bonus medicus, qui infirmitates nostras suscepit, sanavit aegritudines; et tamen iste, sicut est scriptum, non se honorificavit fieri summum sacerdotem: sed qui locutus est ad eum, Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. V, 5 et seq.). |
2 | Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. |
3 | Qui quoniam typus futurus erat sacerdotum omnium, ideo carnem suscepit; ut in diebus carnis suae preces et supplicationes Deo Patri cum magna voce et lacrymis offerret: et ex iis quae passus est, quamvis esset Filius Dei, discere videretur, obedientiam, quam nos doceret, ut nobis fieret auctor salutis (Ibid.). |
4 | Denique consummatis passionibus, tamquam consummatus ipse, sanitatem dedit omnibus, peccatum tulit omnium. |