Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 39.
1 | Itaque tamquam bonus medicus, qui et fortibus stabilitatem virtutis conservare cupiat, et infirmis salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat remedium: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2), accipiat uxorem: qui validior est, fortiorem virtutis cibum expetat. |
2 | Meritoque adiunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis; et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. |
3 | Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit. |
4 | Mulier vincta est legi, quanto tempore vir eius vivit. |
5 | Quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. |
6 | Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 38 et seq.). |
7 | Hoc est consilium Dei habere, explorare diligenter omnia, et quae meliora sunt, suadere; quae tutiora, demonstrare. |