Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 38.
1 | Responde mihi nunc, Paule, qua ratione propter instantem necessitatem des consilium (I Cor. VII, 26)? Quoniam qui sine uxore est, sollicitus, inquit, est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (Ibid., 32). |
2 | Et addidit: Et mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu (Ibid., 34). |
3 | Habet igitur murum suum adversus mundi huius turbines, et ideo septo divinae munita protectionis nullis saeculi flabris inquietatur. |
4 | Bonum ergo consilium; quia in consilio utilitas est, in praecepto laqueus. |
5 | Consilium invitat voluntarios, praeceptum astringit invitos. |
6 | Si qua ergo secuta fuerit consilium, et eam non poenituerit, acquisivit utilitatem: si quam vero poenituerit, non habet quod accuset Apostolum; ipsa enim de infirmitate sua iudicare debuit: et ideo sibi voluntatis suae rea est, cuius graviore quam ferre posset, laqueo se ac nodo ligavit. |