1 | Nec potest dubitare quisquam quod Ecclesia virgo sit, quam etiam in Corinthiis despondit apostolus Paulus (I Cor. VII, 26), virginem castam assignare Christo. |
2 | In superiore igitur epistola dat consilium, et existimat bonum esse munus virginitatis; ut nullis instantis saeculi turbetur necessitatibus, nulla illuvie coinquinetur, nullis exagitetur procellis: in posteriore sponsor est Christo, quod virginitatem Ecclesiae in illius plebis consignare possit integritate (II Cor. XI, 2). |