monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 35. <<<     >>> 37.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 36.

1 Cuius quantam laudem brevi versiculo propheta expresserit, vel potius Christus in propheta, debemus cognoscere.
2 Hortus, inquit, clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12).
3 Christus hoc dicit ad Ecclesiam, quam vult esse virginem, sine macula, sine ruga.
4 Bonus hortus virginitas, quae plurimos boni ferat fructus odoris.
5 Hortus clausus; quia undique vallata est muro castitatis.
6 Fons signatus; eo quod virginitas sit fons et origo pudicitiae, quae inviolata custodiat integritatis signacula: in quo fonte imago Dei luceat; quia cum munditia corporis congruit etiam puritas simplicitatis.
Ambrosius HOME