Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 35.
1 | Denique qua reverentia virginitatis locutus est sanctus Apostolus: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25). |
2 | Praeceptum non habet, consilium habet; non enim praecipitur, quod supra legem est: sed magis dato suadetur consilio. |
3 | Nec auctoritas praesumitur, sed demonstratur gratia: nec a quocumque demonstratur, sed ab eo qui misericordiam Domini meruit. |
4 | Horum ergo meliora quam apostolorum consilia? Apostolus dicit: Consilium do; isti dissuadendum putant, ne qua studeat virginitati. |