monumenta.ch > Ambrosius > 34
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 33. <<<     >>> 35.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 34.

1 Quid de altera Moysi sorore Maria loquar, quae feminei dux agminis, pedes transmisit pelagi freta (Exod. XV, 20)? Quo munere autem venerabilis Thecla etiam leonibus fuit; ut ad pedes praedae suae stratae impastae bestiae sacrum deferrent ieiunium; nec procaci oculo virginem, nec ungue violarent aspero; quoniam et ipso aspectu virginitatis violatur sanctitas.
Ambrosius HOME