Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 33.
1 | Quid autem loquar quanta sit virginitatis gratia, quae meruit a Christo eligi, ut esset etiam corporale Dei templum, in qua corporaliter, ut legimus (Coloss. II, 9), habitavit plenitudo divinitatis? Virgo genuit mundi salutem, virgo peperit vitam universorum. |
2 | Sola ergo non debet esse virginitas, quae omnibus in Christo profuit? Virgo portavit, quem mundus iste capere ac sustinere non potest. |
3 | Qui cum ex Mariae nasceretur utero, genitalis tamen septum pudoris, et intemerata virginitatis conservavit signacula. |
4 | Itaque in Virgine Christus reperit, quod suum esse vellet, quod sibi omnium Dominus assumeret. |
5 | Per virum autem et mulierem caro eiecta de paradiso, per virginem iuncta est Deo. |