monumenta.ch > Ambrosius > 31
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 30. <<<     >>> 32.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 31.

1 Sed quomodo non prosunt, quibus vitia purgantur? Quae si deferas cum humilitate, cum misericordia, ut Esaias Spiritu divino locutus est, ossa tua pinguescent, et eris sicut hortus ebrius (Esai. LVIII, 11).
2 Pinguescit igitur anima tua, virtutesque eius spiritali adipe ieiunii, et fructus tui multiplicantur ubertate mentis tuae; ut sit in te sobrietatis ebrietas, sicut illud est poculum, de quo ait Propheta: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !
Ambrosius HOME