Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 27.
1 | Quid quod naturae conveniens temperantia est, atque illi divinae legi, quae in ipso rerum ortu omnium fontes potui, fructus arborum esui dedit? Vinum post diluvium iustus ad tentationem sui reperit (Gen. IX, 20). |
2 | Utamur ergo temperantiae naturali cibo, utinamque possimus! Sed quia non omnes fortes, ideo Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). |
3 | Non ergo propter voluptatem bibendum est, sed propter infirmitatem. |
4 | Pro remedio igitur parcius, non pro deliciis redundantius. |