monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 22. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 23.

1 Quid ergo? Placet ut hominem exuentes, induamus pecudem: et exspoliantes Christum, vestiamur aut supervestiamur amictus diaboli? Sed cum ipsi doctores gentium ne honestatem quidem cum voluptate copulandam putaverint, eo quod pecudem viderentur cum homine includere: nos ut belluinos usus humano infundamus pectori, et rationabili menti inscribamus irrationabiles ritus ferarum? 24 et 25. Quamquam multa genera sint animantium, quae amisso pari, concubitu indulgere nesciant, et tamquam solitariae vitae aevum exigant: plurima quoque herbis vescantur simplicibus, nec alias nisi fonte puro sitim restinguere noverint: canes quoque videas frequenter interdicto cibo temperare solitos; ut ieiuna fame ora suspendant, si imperetur abstinentia.
2 Ab hoc igitur revocantur homines, quod didicerunt per hominem etiam mutae non praevaricari bestiae?
Ambrosius HOME