1 | Ex hoc tamen numero non immunis gratiae abiit Apostolus. |
2 | Siquidem etiam Dionysius Areopagites cum Damari uxore sua, aliisque multis credidit. |
3 | Itaque illi doctissimorum et eloquentium coetus simplici disputatione victos se esse credentium exemplo manifestarunt. |
4 | Quid igitur sibi isti volunt, qui tentant eos pervertere, quos acquisivit Apostolus, quos redemit Christus sanguine suo? Quod asserunt baptizatos intendere non debere virtutum disciplinis, nihil illis obesse comessationes, nihil voluptatum affluentiam, insipientes esse eos qui iis careant: virgines oportere nubere, filios facere: similiter et viduas iterare, quod semel male virili admixtione expertae sint; etiamsi se continere possint, errare eas quae nolint iterare copulam. |