1 | Cum igitur illos abdicaverit philosophia, hos non excludit Ecclesia? Si quidem et illi, quod malae causae habent, se assertionibus suis impugnant frequenter. |
2 | Nam etsi principalis eorum sententia sit quod nullam suavitatem voluptatis putent, nisi quae cibo potuque percipiatur; tamen intelligentes in tam reprehensibili definitione versari se sine summo dedecore non posse, ac deseri ab omnibus, fuco quodam probabilium disputationum eam colorare voluerunt; adeo ut diceret quidam ex iis: Dum studemus delectationi per epulas et cantus, amisimus eam quae per verbi, quo solo salvi esse possumus, infunditur perceptionem. |