monumenta.ch > Ambrosius > 17a
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 17. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 17.

1 Denique Epicurei dicunt assertores voluptatis, quia mors nihil ad nos; quod enim dissolvitur, insensibile est: quod autem insensibile, nihil ad nos.
2 Quo demonstrant corpore se tantum, non mente vivere: nec animae fungi, sed carnis solius munere, qui secessione animae corporisque dissolvi munus suae vitae omne existiment, perire merita virtutum, atque animae omnem vigorem, totos se deficere cum corporis sensu, nihil reliquiarum superesse animae, cum ipsum corpus non statim resolvatur.
3 Prius ergo dissolvitur anima quam corpus; cum secundum suam opinionem vel carnem et ossa considerare debeant, quae post mortem supersunt: secundum veram autem assertionem negare non debeant resurrectionis gratiam?
Ambrosius HOME