Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 17.
1 | Qui sunt ergo hi praeceptores novi, qui meritum excludant ieiunii? Nonne gentilium vox ista est dicentium: Manducemus et bibamus. |
2 | Quos bene irridet Apostolus dicens: Si secundum hominem pugnavi Ephesi ad bestias, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32), hoc est: Quid mihi profuit usque ad mortem contentio, nisi ut hominem redimerem meum? Quia frustra redimitur, si nulla est spes resurrectionis. |
3 | Ac per hoc, spe omni resurrectionis amissa, manducemus et bibamus: non amittamus fructum praesentium, qui futurorum nullum tenemus. |
4 | Illorum ergo est cibis et potibus indulgere, qui nihil post mortem suam sperant. |