Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 16.
1 | Quid etiam sibi vult Scriptura, quae docet ieiunasse Petrum, et ieiunanti atque oranti de baptizandis gentibus revelatum mysterium (Act. X, 10); nisi ut ostenderet etiam ipsos sanctos, cum ieiunant, tunc fieri praestantiores? Denique Moyses cum ieiunaret, Legem accepit (Exod. XXXIV, 28). |
2 | Et ideo Petrus cum ieiunaret, edoctus est novi Testamenti gratiam. |
3 | Daniel quoque ieiunii merito ora clausit leonum, futurorumque temporum vidit negotia (Dan. XIV, 32; IX, 2 et seq.). |
4 | Aut quae nobis salus esse potest, nisi ieiunio eluerimus peccata nostra; cum Scriptura dicat: Ieiunium, et eleemosyna a peccato liberat (Tob. XII, 8)! |