monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 14.

1 Sed hoc divina Scriptura redarguit, quae serpentis insidiis atque illecebris infusam Adae atque Evae voluptatem docet (Gen. III, 1 et seq.).
2 Siquidem ipse serpens voluptas sit, et ideo variae ac lubricae, et velut veneno quodam corruptelarum infectae passiones voluptatis sint.
3 Appetentia igitur voluptatis constat deceptum Adam excidisse a mandato Dei, et fructu gratiae.
4 Quomodo igitur voluptas ad paradisum revocare nos potest, quae sola nos paradiso exuit?
Ambrosius HOME