monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 13.

1 Ipse quoque Epicuru quem isti sibi magis sequendum quam apostolos putant, assertor voluptatis, etsi neget invectricem mali esse voluptatem, non negat tamen ex ea fieri quaedam, ex quibus generentur, mala: denique nec luxuriosorum vitam reprehensibilem videri, quae repleatur delectationibus; nisi vel doloris, vel mortis quatiatur metu.
2 Atque hic quam alienus a vero sit, etiam hinc deprehenditur, quod voluptatem in homine Deo auctore creatam asserit principaliter, sicut Philomarus eius sectator in epitomis suis disputat, et huius allegat Stoicos esse auctores sententiae.
Ambrosius HOME