1 | Isti igitur magis sibi debent attendere, qui habent quod possint amittere, quam qui non habent. |
2 | Isti maiore agere custodia, isti cavere vitiorum illecebras, erroris incitamenta debent, quae maxime ex cibo potuque oriuntur. |
3 | Denique sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). |