1 | Quae virgo audiat nullum praemium esse integritatis, et non ingemiscat; absit enim ut facile credat, certe ut non studia deponat, et intentionem suae mentis inflectat? Quae vidua cum compererit nullum esse fructum viduitatis, mallet servare fidem coniugii, et in tristibus degere, quam se credere laetioribus? Quae coniugii districta vinculo, si audiat quod nullus honos castitatis sit, non possit incuriosa tentari corporis aut mentis facilitate? Et ideo Ecclesia quotidie in lectionibus sacris, in sacerdotum tractatibus laudem pudicitiae, gloriam integritatis personat. |