monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 9.

1 Hoc delicati non potuerunt ferre.
2 Abierunt foras: deinde volentes redire, non sunt recepti; pleraque enim audieram, quae deberem cavere: monueram, nihil profeceram.
3 Effervescentes itaque disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent vitiorum omnium miserabiles.
4 Perdiderunt utique quod ieiunaverunt: perdiderunt quod se aliquo continuerunt tempore.
5 Nunc itaque diabolico studio invident aliorum operibus bonis, quorum ipsi fructu exciderunt.
Ambrosius HOME