monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 8.

1 An quidquam tam reprobum, quam quod ad luxuriam, ad corruptelam, ad lasciviam provocat; quam incitamentum libidinis, illecebra voluptatis, incontinentiae fomes, incendium cupiditatis? Quae istos Epicureos nova schola misit? Non philosophorum, ut ipsi aiunt, sed imperitorum, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant, castimoniam nulli usui esse ducant.
2 Fuerunt nobiscum, sed non fuerunt ex nobis (I Ioan. II, 20); neque enim pudet dicere, quod dicit evangelista Ioannes.
3 Sed hic positi primo ieiunabant, intra monasterium continebantur: nullus erat luxuriae locus, interdicta ludibriosae disputationi licentia.
Ambrosius HOME