Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 7.
1 | Quo non otiose nostra admonitio deflectit; audio enim venisse ad vos Sarmationem et Barbatianum vaniloquos homines, qui dicant nullum esse abstinentiae meritum, nullam frugalitatis, nullam virginitatis gratiam, pari omnes aestimari pretio, delirare eos qui ieiuniis castigent carnem suam, ut menti subditam faciant. |
2 | Quod numquam fecisset, numquam scripsisset ad instituendum alios Paulus apostolus, si deliramentum putasset. |
3 | Gloriatur itaque dicens: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27). |
4 | Ergo qui non castigant corpus suum, et volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur. |