1 | Stet igitur in medio vestrum, ut aperiantur vobis coeli, qui enarrant gloriam Dei, ut voluntatem eius faciatis, et operemini opus eius (Psal. XVIII, 2). |
2 | Qui videt Iesum, coeli ei aperiuntur, sicut aperti sunt Stephano dicenti: Ecce video coelos apertos, et Iesum stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55). |
3 | Stabat Iesus quasi advocatus: stabat quasi sollicitus, ut Stephanum athletam suum certantem iuvaret: stabat quasi paratus, ut coronaret suum martyrem. |