1 | Haec illa est confessoris institutio, haec iustorum soboles patrum, qui sanctum Eusebium quem numquam ante cognoverant, posthabitis civibus, simul ut viderunt et probaverunt: tantumque interfuit, ut probaretur; quantum, ut videretur? Merito vir tantus evasit, quem omnis elegit Ecclesia: merito creditum quod divino esset electus iudicio, quem omnes postulavissent. |
2 | Convenit igitur ut sequamini exemplum parentum, praesertim cum a sancto confessore institutos tanto meliores patribus esse oporteat, quanto vos melior doctor instituit atque erudivit; modestiaeque vestrae et concordiae insigne edere, ut congruatis assensu ad postulandum sacerdotem. |