1 | Conficior dolore quia Ecclesia Domini, quae est in vobis, sacerdotem adhuc non habet, ac sola nunc ex omnibus Liguriae atque Aemiliae Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus huiusmodi eget officio, quod ex ea aliae sibi Ecclesiae petere solebant, et quod verecundius est, mihi ascribitur vestra intentio, quae affert impedimentum. |
2 | Nam cum sint in vobis dissensiones, quomodo possumus aliquid aut nos decernere, aut vos eligere, aut quisquam acquiescere; ut inter dissidentes suscipiat hoc munus, quod inter convenientes vix sustinetur? |