monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 62, 3. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 62, 4.

1 Grande est quod petimus, sed ab eo cui Dominus inaudita et admiranda concessit, ab eo cuius clementiam novimus, et obsidem pietatem tenemus.
2 Unde plus exspectare nos confitemur; quoniam ut te virtute vicisti, ita etiam tua te vincere debes pietate.
3 Victoria enim tua antiquo more vetustisque miraculis, qualis sancto Moysi, et sancto Iesu Nave, et Samueli, atque David, non humana aestimatione, sed coelestis gratiae effusione tibi collata censetur: hic pietatem aequalem poscimus, cuius merito tanta victoria ipsa quaesita est.
Ambrosius HOME