monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 62, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 62, 1.

1 Quamvis proxime scripserim augustae clementiae tuae etiam secundo, mihi tamen non satis fuit velut pari vice sermonis officium reddidisse; cum beneficiis clementiae tuae tam frequentibus oppigneratus sim, ut nullis officiis possim compensare quae debeo, beatissime atque augustissime Imperator.
Ambrosius HOME