1 | Festinavi igitur illico reverti, posteaquam illum, quem iure declinandum putaveram, iam abesse cognovi; non enim ego Ecclesiam Mediolanensem dereliqueram Domini iudicio mihi commissam: sed eius vitabam praesentiam, qui se sacrilegio miscuisset. |
2 | Redii itaque circiter kalendas Augustas, ex illo die hic resedi. |
3 | Hic me, Auguste, clementiae tuae apices repererunt. |