monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 10.

1 Iam illud pulcherrimum, quod negasti neptem tuam avunculo suo tuo filio propinquo semini convenire; quia non agnationis copuletur necessitudine.
2 Quasi vero et uterini fratres, id est, diverso patre, sed eadem matre geniti, possint diverso sexu inter se in coniugium convenire; cum et ipsi agnationis ius habere non queant, sed cognationis tantum sibi titulo connexi sint.
Ambrosius HOME