1 | Sed dicis alicui relaxatum. |
2 | Verum hoc legi non praeiudicat; quod enim in commune statuitur, ei tantum proficit, cui relaxatum videtur, longe diversa invidia. |
3 | Illud tamen licet in veteri Testamento legimus, ut aliquis uxorem suam sororem diceret; istud inauditum, ut quisquam neptem suam in uxorem accipiat, et coniugem dicat. |