1 | Sed si divina et praetereunt, saltem imperatorum praecepta, a quibus amplissimum accepisti honorem, haudquaquam praeterire te debuerunt. |
2 | Nam Theodosius imperator etiam patrueles fratres et consobrinos vetuit inter se coniugii convenire nomine, et severissimam poenam statuit, si quis temerare ausus esset fratrum pia pignora; et tamen illi invicem sibi aequales sunt: tantummodo quia propinquitatis necessitudine et fraternae societatis ligantur vinculo, pietati eos voluit debere, quod nati sunt. |