monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 6.

1 Multaque sunt, quae licet facere, sed non expedit; omnia enim licent, sed non expediunt (I Cor. VI, 12): omnia licent, sed non aedificant.
2 Si ergo etiam ab iis nos revocat Apostolus, quae non aedificant; quomodo faciendum putamus, quod et non licet Legis oraculo, et non aedificat, discrepante pietatis ordine? Et tamen illa ipsa vetera, quae fuerant duriora, temperata sunt per Evangelium Domini Iesu: Transierunt vetera, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17).
Ambrosius HOME