Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 5.
1 | Quod si ideo permissum putas, quia specialiter non est prohibitum; nec illud prohibitum sermone Legis reperies, ne pater filiam suam accipiat uxorem. |
2 | Numquid ideo licet, quia non est prohibitum? Minime; interdictum est enim naturae iure, interdictum est lege, quae est in cordibus singulorum: interdictum est inviolabili praescriptione pietatis, titulo necessitudinis. |
3 | Quanta huiusmodi invenies non esse interdicta lege per Moysen edita, et tamen interdicta sunt quadam voce naturae! |