1 | Sed prius sacrae legis scita interrogemus; praetendis enim in tuis litteris, quod permissum hoc divino iure connubium huiusmodi pignoribus existimetur, eo quod non sit prohibitum. |
2 | Ego autem et prohibitum assero; quia cum leviora interdicta sint de patruelibus fratribus, multo magis hoc quod arctioris est plenum necessitudinis, interdictum arbitror. |
3 | Qui enim leviora astringit, graviora non solvit, sed alligat. |