Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 3.
1 | Super hoc igitur meam a sancto viro episcopo vestro exspectari sententiam dicis. |
2 | Non opinor, neque arbitror. |
3 | Nam si ita esset, et ipse scribendum putasset: non scribendo autem significavit quod nequaquam hinc dubitandum arbitraretur. |
4 | Quid enim est, quod dubitari queat; cum lex divina etiam patrueles fratres prohibeat convenire in coniugalem copulam, qui sibi quarto sociantur gradu? Hic autem gradus tertius est, qui etiam civili iure a consortio coniugii exceptus videtur. |