Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 1.
1 | Paterni quidem unanimi mei salutationem legi, sed consultationem haudquaquam paternam; ut velis filio neptem copulare ex filia: sed nec avo te, nec patre dignam. |
2 | Itaque quid consulueris, considera; omne enim quod agere volumus, prius nomen facti eius interrogemus, et tunc utrum laude an vituperatione dignum sit, aestimabimus. |
3 | Verbi gratia, misceri mulieri quibusdam voluptas est, medicorum etiam pueri corporibus utile ferunt: sed considerandum utrum coniugi, an extraneae; deinde nuptae, an innuptae. |
4 | Si quis desponsata sibi et tradita utatur, coniugium vocat: qui alienae expugnat pudorem, adulterium facit, cuius vel solo nomine reprimitur plerumque tentandi audacia (27, q. 2; c. Quis desponsata). |
5 | Hostem ferire victoria est, reum aequitas, innocentem homicidium: quod si quis perspiciat animo, revocat manum. |
6 | Ergo etiam tu quid consulas, quaeso tecum retractes. |