1 | Etenim in istius mundi tenebris, quibus obumbratur veritas futurae perfectionis; cum annum tertium et quinquagesimum iam perduxerim in hoc corpore situs, in quo tam graves iamdudum sustinemus gemitus, quomodo non in tabernaculis Aethiopum tendimus, et habitamus cum habitantibus Madian? Qui propter tenebrosi operis conscientiam diiudicari etiam ab homine mortali reformidant (Psal. CXIX, 5): Spiritalis enim diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur (I Cor. II, 15). |
2 | Vale, frater, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus. |