1 | Remota enim vestri ora littoris non solum a periculis, sed etiam ab omni strepitu tranquillitatem infundit sensibus, et traducit animos a terribilibus, et saevis curarum aestibus ad honestam quietem; ut illud commune omnium specialiter vobis videatur congruere et convenire, quod ait David de sancta Ecclesia: Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Psal. XXIII, 2). |
2 | Etnim liber animus a barbarorum incursibus, et praeliorum acerbitatibus, vacat orationibus, inservit Deo, curat ea quae sunt Domini, fovet illa quae pacis sunt et tranquillitatis. |